Mosaico decorativo

Trouvé 2581 Résultats pour: Ibi

  • et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: (Liber I Maccabaeorum 15, 6)

  • Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 7)

  • Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)

  • Et jussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)

  • Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncæ: et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum: et non potuerunt invenire. (Liber II Maccabaeorum 2, 6)

  • Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)

  • et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. (Liber II Maccabaeorum 3, 6)

  • decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. (Liber II Maccabaeorum 3, 12)

  • Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 22)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina