Trouvé 341 Résultats pour: Hominis
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: (Liber Ecclesiasticus 10, 14)
Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 29)
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. (Liber Ecclesiasticus 13, 31)
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)
Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? (Liber Ecclesiasticus 16, 21)
Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. (Liber Ecclesiasticus 17, 18)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. (Liber Ecclesiasticus 19, 27)
Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. (Liber Ecclesiasticus 21, 27)