Trouvé 423 Résultats pour: Historia Moab bellum prophetiae prophetiae Elisaea aquam foedus Israhel rex Iudas et agrum

  • Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam. (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • Hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab: præter illud fœdus, quod cum eis pepigit in Horeb. (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. (Liber Deuteronomii 32, 49)

  • Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, (Liber Deuteronomii 34, 1)

  • Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: (Liber Deuteronomii 34, 5)

  • et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. (Liber Deuteronomii 34, 8)

  • Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 32)

  • Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino: cui Caleb: Quid habes? inquit. (Liber Iosue 15, 18)

  • Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: (Liber Iosue 24, 9)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina