Trouvé 337 Résultats pour: Hieu Heliseus exercitus Israhel et propheta Eliseus
Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, (Liber Numeri 31, 14)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, (Liber Numeri 31, 32)
Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: (Liber Numeri 31, 48)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 5)
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)
hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)
Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti. (Liber Deuteronomii 20, 1)
Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)
Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)
Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. (Liber Iosue 5, 14)
omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. (Liber Iosue 6, 9)