Trouvé 24 Résultats pour: Herodes

  • Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur (Evangelium secundum Lucam 9, 7)

  • Et ait Herodes: Joannem ego decollavi: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)

  • In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)

  • Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)

  • Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 11)

  • Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. (Evangelium secundum Lucam 23, 12)

  • Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. (Evangelium secundum Lucam 23, 15)

  • Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, (Actus Apostolorum 4, 27)

  • Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. (Actus Apostolorum 12, 1)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est. (Actus Apostolorum 12, 19)

  • Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. (Actus Apostolorum 12, 21)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina