Trouvé 21 Résultats pour: Herbam
Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ; (Liber Psalmorum 146, 8)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus. (Liber Ieremiae 2, 22)
Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hæreditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri: (Liber Ieremiae 50, 11)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terræ, dixi: Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est? (Prophetia Amos 7, 2)
Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum. (Prophetia Michaeae 5, 7)
Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. (Prophetia Zachariae 10, 1)
Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. (Evangelium secundum Marcum 4, 28)
Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: (Epistula ad Hebraeos 6, 7)