Trouvé 419 Résultats pour: Fructus Spiritus
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
Et statim Spiritus expulit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)
Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
