Trouvé 437 Résultats pour: Filiorum

  • Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt. (Prophetia Osee 2, 4)

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. (Prophetia Osee 13, 13)

  • Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 3, 8)

  • Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. (Prophetia Ioel 3, 16)

  • Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. (Prophetia Amos 1, 13)

  • Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri. (Prophetia Abdiae 1, 20)

  • Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)

  • Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. (Prophetia Malachiae 4, 6)

  • Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)

  • Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)

  • inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 56)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina