Trouvé 677 Résultats pour: Fiduciam In Deum
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)
Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. (Actus Apostolorum 16, 14)
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. (Actus Apostolorum 16, 25)
quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)
Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ. (Actus Apostolorum 18, 7)
dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. (Actus Apostolorum 20, 21)
At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. (Actus Apostolorum 21, 20)
Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 23, 1)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)