Trouvé 82 Résultats pour: Fiat

  • Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)

  • Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. (Evangelium secundum Lucam 4, 3)

  • Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ; (Evangelium secundum Lucam 14, 12)

  • Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)

  • Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. (Evangelium secundum Lucam 22, 26)

  • dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. (Evangelium secundum Lucam 22, 42)

  • Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)

  • Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 29)

  • Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. (Actus Apostolorum 1, 20)

  • Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. (Actus Apostolorum 21, 14)

  • Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: (Epistula ad Romanos 3, 19)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)


“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina