Trouvé 671 Résultats pour: Fecit
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. (Liber I Maccabaeorum 7, 7)
ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. (Liber I Maccabaeorum 7, 9)
Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. (Liber I Maccabaeorum 7, 24)
Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde. (Liber I Maccabaeorum 9, 22)
Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen: et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas. (Liber I Maccabaeorum 9, 64)
Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitæ ejus. (Liber I Maccabaeorum 9, 71)
Et audivit Alexander rex promissa, quæ promisit Demetrius Jonathæ: et narraverunt ei prælia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt: (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiæ: et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. (Liber I Maccabaeorum 10, 21)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
