Trouvé 671 Résultats pour: Fecit
ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. (Liber Esther 13, 7)
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. (Liber Iob 19, 13)
Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. (Liber Iob 20, 18)
Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi? (Liber Iob 21, 31)
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. (Liber Iob 23, 13)
Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. (Liber Iob 24, 21)
Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? (Liber Iob 26, 4)
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. (Liber Iob 27, 18)
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. (Liber Iob 28, 25)
Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? (Liber Iob 31, 15)
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)
Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. (Liber Iob 33, 6)
