Mosaico decorativo

Trouvé 4228 Résultats pour: Fe

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te? (Liber Deuteronomii 32, 6)

  • Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)

  • Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. (Liber Deuteronomii 32, 32)

  • Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. (Liber Deuteronomii 32, 33)

  • Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. (Liber Deuteronomii 32, 35)

  • Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. (Liber Deuteronomii 32, 36)

  • Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. (Liber Deuteronomii 33, 8)

  • Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël. (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. (Liber Deuteronomii 33, 25)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina