Trouvé 4228 Résultats pour: Fe
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. (Liber Exodus 37, 27)
Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. (Liber Exodus 37, 28)
Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine : (Liber Exodus 38, 1)
Craticulamque ejus in modum retis fecit æneam, et subter eam in altaris medio arulam, (Liber Exodus 38, 4)
quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis : (Liber Exodus 38, 6)
Fecit et labrum æneum cum basi sua de speculis mulierum, quæ excubabant in ostio tabernaculi. (Liber Exodus 38, 8)
Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum, (Liber Exodus 38, 9)
et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim æque cubitorum erant tentoria, columnæque tres, et bases totidem. (Liber Exodus 38, 15)
Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)
Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. (Liber Exodus 38, 20)
juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. (Liber Exodus 38, 23)
De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. (Liber Exodus 38, 28)