Mosaico decorativo

Trouvé 4228 Résultats pour: Fe

  • Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum : (Liber I Regum 14, 9)

  • et planget eum omnis Israël, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam. (Liber I Regum 14, 13)

  • et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)

  • Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël. (Liber I Regum 14, 16)

  • Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quæ fecerant patres eorum in peccatis suis quæ peccaverunt. (Liber I Regum 14, 22)

  • sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. (Liber I Regum 14, 24)

  • et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, quæ fecerat Salomon : (Liber I Regum 14, 26)

  • pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)

  • Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quæ fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. (Liber I Regum 14, 29)

  • Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. (Liber I Regum 15, 3)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina