Trouvé 4228 Résultats pour: Fé
Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)
Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 37)
Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)