Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: (Liber Deuteronomii 9, 18)
Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum. (Liber Deuteronomii 9, 20)
Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus: (Liber Deuteronomii 9, 25)
Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. (Liber Deuteronomii 10, 6)
Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua: (Liber Deuteronomii 10, 12)
Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius. (Liber Deuteronomii 10, 20)
Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore. (Liber Deuteronomii 11, 1)
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. (Liber Deuteronomii 11, 6)
Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: (Liber Deuteronomii 11, 13)
dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, (Liber Deuteronomii 11, 14)
Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei, (Liber Deuteronomii 11, 22)
cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. (Liber Deuteronomii 12, 30)