Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)
Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis. (Liber Ecclesiastes 8, 16)
Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. (Liber Ecclesiastes 9, 8)
Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. (Liber Ecclesiastes 10, 8)
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ; (Liber Ecclesiastes 10, 12)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, (Liber Ecclesiastes 12, 13)
fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te. (Canticum Canticorum 1, 2)
Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)