Trouvé 6596 Résultats pour: Eum
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. (Liber Iob 20, 24)
Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. (Liber Iob 20, 25)
Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)
Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. (Liber Iob 20, 27)
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? (Liber Iob 21, 21)
Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, (Liber Iob 22, 17)
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. (Liber Iob 22, 26)
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. (Liber Iob 22, 27)
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)
Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: (Liber Iob 23, 4)
Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. (Liber Iob 23, 7)