Mosaico decorativo

Trouvé 6596 Résultats pour: Eum

  • Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos cunctis diebus Samuelis. (Liber I Samuelis 7, 13)

  • Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum. (Liber I Samuelis 7, 14)

  • Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitæ suæ: (Liber I Samuelis 7, 15)

  • et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis. (Liber I Samuelis 7, 16)

  • Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 17)

  • Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. (Liber I Samuelis 8, 1)

  • Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. (Liber I Samuelis 8, 2)

  • Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. (Liber I Samuelis 8, 4)

  • Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)

  • (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. (Liber I Samuelis 9, 13)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina