Trouvé 4688 Résultats pour: Et Fratres Ejus
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)
Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)
et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, (Liber Genesis 47, 21)
Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? (Liber Genesis 48, 8)
Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. (Liber Genesis 48, 18)
Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. (Liber Genesis 48, 19)
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. (Liber Genesis 48, 22)
Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)
Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. (Liber Genesis 49, 5)
Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. (Liber Genesis 49, 10)
Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)