Trouvé 946 Résultats pour: Erit
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. (Liber Thobis 11, 4)
Prope erit interitus Ninive : non enim excidit verbum Domini : et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. (Liber Thobis 14, 6)
Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. (Liber Iudith 9, 15)
et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. (Liber Iudith 11, 21)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ. (Liber Iudith 12, 14)
et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes. (Liber Iudith 14, 2)
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. (Liber Iudith 14, 3)
Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir? (Liber Iob 4, 17)
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum. (Liber Iob 5, 16)
Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ. (Liber Iob 5, 25)
Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. (Liber Iob 11, 19)