Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo
Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? (Evangelium secundum Ioannem 13, 12)
Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 22)
Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 13, 23)
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. (Evangelium secundum Ioannem 13, 30)
Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 31)
Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. (Evangelium secundum Ioannem 16, 18)
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. (Evangelium secundum Ioannem 18, 3)
Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. (Evangelium secundum Ioannem 18, 6)
Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)