Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo
Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: (Evangelium secundum Ioannem 4, 28)
Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 30)
Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? (Evangelium secundum Ioannem 4, 33)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 45)
Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)
Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 48)
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. (Evangelium secundum Ioannem 4, 52)
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)
Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)