Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo
Et interrogabant eum turbæ, dicentes: Quid ergo faciemus? (Evangelium secundum Lucam 3, 10)
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 33)
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebræ sint. (Evangelium secundum Lucam 11, 35)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)