Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo
Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, (Liber II Samuelis 7, 25)
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. (Liber II Samuelis 7, 28)
Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 29)
Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, (Liber II Samuelis 10, 2)
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi. (Liber II Samuelis 11, 3)
Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera: (Liber II Samuelis 11, 12)
Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ, (Liber II Samuelis 11, 14)
Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab. (Liber II Samuelis 11, 22)
Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. (Liber II Samuelis 12, 1)
Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon. (Liber II Samuelis 12, 9)