Trouvé 1299 Résultats pour: Ergo
Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud. (Liber I Samuelis 20, 2)
Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ. (Liber I Samuelis 20, 5)
Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti: si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me. (Liber I Samuelis 20, 8)
Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David. (Liber I Samuelis 20, 16)
requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel. (Liber I Samuelis 20, 19)
Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendæ, et sedit rex ad comedendum panem. (Liber I Samuelis 20, 24)
et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. (Liber I Samuelis 20, 29)
Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)
Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei: Vade, et defer in civitatem. (Liber I Samuelis 20, 40)
Dixit ergo Jonathas ad David: Vade in pace: quæcumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes: Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. (Liber I Samuelis 20, 42)
Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris. (Liber I Samuelis 21, 3)
Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. (Liber I Samuelis 21, 6)