Trouvé 2192 Résultats pour: Eos
Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos, in humeris portari, ostentantes metum gentibus. (Liber Baruch 6, 3)
Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant: et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos. (Liber Baruch 6, 10)
Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos. (Liber Baruch 6, 12)
non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. (Liber Baruch 6, 15)
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos. (Liber Baruch 6, 22)
De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 28)
Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui. (Liber Baruch 6, 31)
Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 39)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos. (Liber Baruch 6, 64)