Mosaico decorativo

Trouvé 2192 Résultats pour: Eos

  • Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. (Liber Sapientiae 19, 14)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)

  • Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. (Liber Ecclesiasticus 8, 13)

  • Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. (Liber Ecclesiasticus 9, 3)

  • Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)

  • Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. (Liber Ecclesiasticus 10, 20)

  • Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 12, 4)

  • Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum. (Liber Ecclesiasticus 16, 9)

  • Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. (Liber Ecclesiasticus 18, 9)

  • Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ. (Liber Ecclesiasticus 24, 22)

  • Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina