Trouvé 1607 Résultats pour: Eorum
exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus. (Liber I Maccabaeorum 14, 49)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 24)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. (Liber I Maccabaeorum 16, 18)
Et dedit illis legem, ne obliviscerentur præcepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)
Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 49)
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos. (Liber II Maccabaeorum 8, 15)
Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt: (Liber II Maccabaeorum 8, 25)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis: residua vero spolia Jerosolymam detulerunt: (Liber II Maccabaeorum 8, 31)