Trouvé 1607 Résultats pour: Eorum
Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos. (Liber Psalmorum 139, 10)
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. (Liber Psalmorum 140, 4)
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: (Liber Psalmorum 140, 5)
absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. (Liber Psalmorum 140, 6)
quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. (Liber Psalmorum 143, 8)
eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. (Liber Psalmorum 143, 11)
Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. (Liber Psalmorum 143, 12)
Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ; (Liber Psalmorum 143, 13)
boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. (Liber Psalmorum 143, 14)
Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. (Liber Psalmorum 144, 19)
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 145, 4)
qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ; (Liber Psalmorum 146, 3)