Trouvé 1607 Résultats pour: Eorum
Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde. (Liber Esther 14, 11)
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)
Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar. (Liber Esther 16, 20)
omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere. (Liber Esther 16, 23)
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ; (Liber Iob 5, 12)
qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. (Liber Iob 5, 13)
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. (Liber Iob 5, 15)
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt. (Liber Iob 6, 18)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. (Liber Iob 12, 18)
Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. (Liber Iob 17, 4)