Trouvé 1607 Résultats pour: Eorum
Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum? (Prophetia Ioel 2, 17)
Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. (Prophetia Ioel 3, 13)
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion. (Prophetia Ioel 3, 21)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)
Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter. (Prophetia Amos 2, 9)
Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est. (Prophetia Amos 6, 2)
Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)
Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit. (Prophetia Amos 9, 1)
Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. (Prophetia Amos 9, 14)
Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus: et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum: et non magnificabis os tuum in die angustiæ. (Prophetia Abdiae 1, 12)
Neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius, (Prophetia Abdiae 1, 13)
Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine: et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)
