Trouvé 2391 Résultats pour: Enim
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. (Liber Ecclesiasticus 6, 29)
decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. (Liber Ecclesiasticus 6, 31)
neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. (Liber Ecclesiasticus 7, 8)
Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona. (Liber Ecclesiasticus 7, 14)
Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)
Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. (Liber Ecclesiasticus 7, 39)
multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: (Liber Ecclesiasticus 8, 11)
Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)