Mosaico decorativo

Trouvé 2391 Résultats pour: Enim

  • Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (Epistula ad Romanos 5, 6)

  • vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)

  • Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)

  • Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? (Epistula ad Romanos 6, 2)

  • Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. (Epistula ad Romanos 6, 5)

  • Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. (Epistula ad Romanos 6, 7)

  • Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina