Trouvé 2975 Résultats pour: End
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, (Liber Leviticus 25, 39)
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: (Liber Leviticus 25, 47)
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, (Liber Leviticus 25, 48)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. (Liber Leviticus 26, 5)
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. (Liber Leviticus 27, 24)
Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum. (Liber Leviticus 27, 27)
Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: (Liber Leviticus 27, 28)
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. (Liber Numeri 1, 51)
ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. (Liber Numeri 3, 26)
ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, (Liber Numeri 4, 5)
et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. (Liber Numeri 4, 6)
