Trouvé 2975 Résultats pour: End
Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. (Actus Apostolorum 8, 11)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. (Actus Apostolorum 8, 26)
Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. (Actus Apostolorum 8, 38)
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. (Actus Apostolorum 9, 16)
Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. (Actus Apostolorum 9, 39)
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)
et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, (Actus Apostolorum 10, 11)
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. (Actus Apostolorum 10, 20)
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis? (Actus Apostolorum 10, 21)
