Trouvé 398 Résultats pour: Elá
Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, (Epistula ad Romanos 2, 5)
Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. (Epistula ad Romanos 8, 18)
Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. (Epistula ad Romanos 8, 19)
Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)