Trouvé 4364 Résultats pour: Ejus
Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. (Liber Proverbiorum 31, 22)
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. (Liber Proverbiorum 31, 23)
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. (Liber Proverbiorum 31, 25)
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. (Liber Proverbiorum 31, 26)
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. (Liber Proverbiorum 31, 28)
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. (Liber Proverbiorum 31, 31)
Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)
Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? (Liber Ecclesiastes 2, 23)
Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. (Liber Ecclesiastes 5, 19)
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. (Liber Ecclesiastes 6, 4)
Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur. (Liber Ecclesiastes 6, 7)