Trouvé 456 Résultats pour: Ehe
monentes eam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. (Liber Thobis 10, 13)
Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit. (Liber Thobis 11, 15)
Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: (Liber Iudith 6, 1)
Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. (Liber Iudith 6, 7)
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)
Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: Confirma me, Domine Deus, in hac hora. (Liber Iudith 13, 9)
Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc, et litteris comprehensa misit ad Judæos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, (Liber Esther 9, 20)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)
Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? (Liber Iob 3, 22)
qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. (Liber Iob 5, 13)
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)