Mosaico decorativo

Trouvé 1710 Résultats pour: Ego

  • Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)

  • Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 4)

  • propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te. (Prophetia Ezechielis 35, 6)

  • In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 35, 9)

  • propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt. (Prophetia Ezechielis 35, 12)

  • Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi. (Prophetia Ezechielis 35, 13)

  • sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent. (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem. (Prophetia Ezechielis 36, 9)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina