Trouvé 1710 Résultats pour: Ego
Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei : (Liber Nehemiae 5, 15)
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), (Liber Nehemiae 6, 1)
Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos. (Liber Nehemiae 6, 3)
Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar. (Liber Nehemiae 6, 11)
Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël : (Liber Nehemiae 7, 7)
Adonia, Begoai, Adin, (Liber Nehemiae 10, 16)
Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, (Liber Nehemiae 12, 37)
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum. (Liber Nehemiae 12, 39)
Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis. (Liber Nehemiae 13, 20)
Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me. (Liber Thobis 3, 19)
Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi. (Liber Thobis 5, 2)
Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. (Liber Thobis 5, 15)