Trouvé 1710 Résultats pour: Ego
Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. (Liber Deuteronomii 18, 19)
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Liber Deuteronomii 18, 20)
accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. (Liber Deuteronomii 21, 5)
Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: (Liber Deuteronomii 27, 4)
audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. (Liber Deuteronomii 27, 10)
Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. (Liber Deuteronomii 28, 1)
Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris, (Liber Deuteronomii 28, 13)
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. (Liber Deuteronomii 28, 15)
Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 6)
Nec vobis solis ego hoc fœdus ferio, et hæc juramenta confirmo, (Liber Deuteronomii 29, 14)
et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie præcipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua: (Liber Deuteronomii 30, 2)
Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 30, 8)
