Trouvé 1710 Résultats pour: Ego
Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 28)
Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 27)
Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 20, 15)
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 22)
Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 24)
Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)