Trouvé 180 Résultats pour: Duodecim Tribuum
Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 30)
Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 31)
Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et præpositos turmarum, qui ministrabant regi: tribunos quoque et centuriones, et qui præerant substantiæ et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)
Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis. (Liber I Paralipomenon 29, 6)
Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 1, 14)
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)
mare unum, boves quoque duodecim sub mari, (Liber II Paralipomenon 4, 15)
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte: non fuit tale solium in universis regnis. (Liber II Paralipomenon 9, 19)
Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia: constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 9, 25)
Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 33, 1)
Filii Phahath Moab, filiorum Josue: Joab, duo millia octingenti duodecim. (Liber Esdrae 2, 6)