Trouvé 699 Résultats pour: Duo

  • Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. (Apocalypsis Ioannis 9, 12)

  • atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus: (Apocalypsis Ioannis 11, 2)

  • et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. (Apocalypsis Ioannis 11, 3)

  • Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)

  • et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. (Apocalypsis Ioannis 11, 10)

  • Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim: (Apocalypsis Ioannis 12, 1)

  • Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos. (Apocalypsis Ioannis 13, 5)

  • Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco. (Apocalypsis Ioannis 13, 11)

  • Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: (Apocalypsis Ioannis 19, 20)

  • Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël: (Apocalypsis Ioannis 21, 12)

  • Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. (Apocalypsis Ioannis 21, 14)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia: et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina