Trouvé 85 Résultats pour: Domui

  • Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur, sacerdotum erunt: et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuæ. (Prophetia Ezechielis 44, 30)

  • Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui: ipsi possidebunt viginti gazophylacia. (Prophetia Ezechielis 45, 5)

  • Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël. (Prophetia Ezechielis 45, 6)

  • De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 8)

  • Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ: et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. (Prophetia Danielis 13, 4)

  • Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum. (Prophetia Osee 1, 6)

  • Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus. (Prophetia Osee 1, 7)

  • Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. (Prophetia Osee 5, 12)

  • Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis. (Prophetia Amos 5, 4)

  • Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali ! (Prophetia Habacuc 2, 9)

  • Cogitasti confusionem domui tuæ ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua. (Prophetia Habacuc 2, 10)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina