Trouvé 3336 Résultats pour: Dominus
Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. (Liber I Samuelis 12, 12)
Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. (Liber I Samuelis 12, 13)
Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. (Liber I Samuelis 12, 16)
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. (Liber I Samuelis 12, 18)
Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. (Liber I Samuelis 12, 22)
Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: (Liber I Samuelis 13, 13)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. (Liber I Samuelis 13, 14)
Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum: Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis: quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. (Liber I Samuelis 14, 6)
Si autem dixerint: Ascendite ad nos: ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris: hoc erit nobis signum. (Liber I Samuelis 14, 10)
Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque: Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum: Ascendamus: sequere me: tradidit enim Dominus eos in manus Israël. (Liber I Samuelis 14, 12)
Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven. (Liber I Samuelis 14, 23)
Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)