Trouvé 3336 Résultats pour: Dominus
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 13)
Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali. (Prophetia Osee 2, 16)
Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus. (Prophetia Osee 2, 20)
Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram. (Prophetia Osee 2, 21)
Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. (Prophetia Osee 3, 1)
Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus ! (Prophetia Osee 4, 15)
Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. (Prophetia Osee 4, 16)
Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas: nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur. (Prophetia Osee 8, 13)
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus. (Prophetia Osee 12, 5)
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)
In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est. (Prophetia Osee 12, 13)
