Mosaico decorativo

Trouvé 3336 Résultats pour: Dominus

  • Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. (Liber Isaiae 49, 14)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. (Liber Isaiae 49, 22)

  • Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. (Liber Isaiae 49, 23)

  • Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)

  • Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob. (Liber Isaiae 49, 26)

  • Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. (Liber Isaiae 50, 1)

  • Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. (Liber Isaiae 50, 4)

  • Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)

  • Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)

  • Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos. (Liber Isaiae 50, 9)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina